Fondare 1461 Risultati per: Rex
Et iussit rex, et exspoliaverunt Ionathan vestibus suis et induerunt eum purpura; et ita fecerunt. Et collocavit eum rex sedere secum. (Liber I Maccabaeorum 10, 62)
Et magnificavit eum rex et scripsit eum inter primos amicos et posuit eum ducem et participem principatus. (Liber I Maccabaeorum 10, 65)
et audivit Alexander rex et contristatus est valde et reversus est Antiochiam. (Liber I Maccabaeorum 10, 68)
Et constituit Demetrius rex Apollonium, qui praeerat Coelesyriae, et congregavit exercitum magnum; et accessit ad Iamniam et misit ad Ionathan summum sacerdotem (Liber I Maccabaeorum 10, 69)
Et factum est, ut audivit Alexander rex sermones istos, et addidit adhuc glorificare Ionathan (Liber I Maccabaeorum 10, 88)
Et rex Aegypti congregavit exercitum sicut arena, quae est circa oram maris, et naves multas et quaerebat obtinere regnum Alexandri dolo et addere illud regno suo. (Liber I Maccabaeorum 11, 1)
Et exiit in Syriam verbis pacificis, et aperiebant ei civitates et occurrebant ei, quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam, eo quod socer suus esset. (Liber I Maccabaeorum 11, 2)
Et narraverunt regi, quae fecit Ionathas, ut vituperarent eum; et tacuit rex. (Liber I Maccabaeorum 11, 5)
Rex autem Ptolemaeus obtinuit dominium civitatum maritimarum usque Seleuciam maritimam et cogitabat in Alexandrum consilia mala. (Liber I Maccabaeorum 11, 8)
Alexander autem rex erat in Cilicia illis temporibus, quia rebellabant, qui erant de locis illis; (Liber I Maccabaeorum 11, 14)
Et fugit Alexander in Arabiam, ut ibi protegeretur; rex autem Ptolemaeus exaltatus est. (Liber I Maccabaeorum 11, 16)
Et rex Ptolemaeus mortuus est in die tertia; et qui erant in munitionibus, perierunt ab his, qui erant in munitionibus. (Liber I Maccabaeorum 11, 18)