Mosaico decorativo

Fondare 1461 Risultati per: Rex

  • Congregavit ergo rex Israel prophetas quadringentos circiter viros et ait ad eos: “Ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere?”. Qui responderunt: “Ascende, et dabit Dominus in manu regis”. (Liber I Regum 22, 6)

  • Et ait rex Israel ad Iosaphat: “Remansit vir unus, per quem possimus interrogare Dominum; sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum sed malum: Michaeas filius Iemla”. Cui Iosaphat ait: “Ne loquaris ita, rex”. (Liber I Regum 22, 8)

  • Vocavit ergo rex Israel eunuchum quendam et dixit ei: “Festina adducere Michaeam filium Iemla”. (Liber I Regum 22, 9)

  • Rex autem Israel et Iosaphat rex Iudae sedebat unusquisque in solio suo vestiti cultu regio in area iuxta ostium portae Samariae; et universi prophetae prophetabant in conspectu eorum. (Liber I Regum 22, 10)

  • Venit itaque ad regem, et ait illi rex: “Michaea, ire debemus in Ramoth Galaad ad proeliandum, an cessare?”. Cui ille respondit: “Ascende et vade prospere, et tradet Dominus in manu regis”. (Liber I Regum 22, 15)

  • Dixit autem rex ad eum: “Iterum atque iterum adiuro te, ut non loquaris mihi, nisi quod verum est in nomine Domini”. (Liber I Regum 22, 16)

  • Dixit ergo rex Israel ad Iosaphat: “Numquid non dixi tibi quia non prophetat mihi bonum sed semper malum?”. (Liber I Regum 22, 18)

  • Et ait rex Israel: “Tolle Michaeam, et maneat apud Amon principem civitatis et apud Ioas filium regis, (Liber I Regum 22, 26)

  • et dic eis: “Haec dicit rex: Mittite virum istum in carcerem et sustentate eum pane tribulationis et aqua angustiae, donec revertar in pace””. (Liber I Regum 22, 27)

  • Ascendit itaque rex Israel et Iosaphat rex Iudae in Ramoth Galaad. (Liber I Regum 22, 29)

  • Dixitque rex Israel ad Iosaphat: “Mutato aspectu ineundum est proelium; tu autem induere vestibus tuis”. Porro rex Israel mutavit aspectum et ingressus est bellum. (Liber I Regum 22, 30)

  • Rex autem Syriae praeceperat principibus curruum triginta duobus dicens: “Non pugnabitis contra minorem et maiorem quempiam, nisi contra regem Israel solum”. (Liber I Regum 22, 31)


"Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe". São Padre Pio de Pietrelcina