Mosaico decorativo

Fondare 20258 Risultati per: Re

  • Catulus leonis Iuda: a praeda, fili mi, ascendisti; requiescens accubuit ut leo et quasi leaena; quis suscitabit eum? (Liber Genesis 49, 9)

  • Non auferetur sceptrum de Iuda et baculus ducis de pedibus eius, donec veniat ille, cuius est, et cui erit oboedientia gentium; (Liber Genesis 49, 10)

  • nigriores sunt oculi eius vino et dentes eius lacte candidiores. (Liber Genesis 49, 12)

  • Zabulon in litore maris habitabit et in statione navium, pertingens usque ad Sidonem. (Liber Genesis 49, 13)

  • vidit requiem quod esset bona, et terram quod optima; et supposuit umerum suum ad portandum factusque est tributis serviens. (Liber Genesis 49, 15)

  • Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens calcanea equi, ut cadat ascensor eius retro. (Liber Genesis 49, 17)

  • Salutare tuum exspectabo, Domine! (Liber Genesis 49, 18)

  • Gad, latrones aggredientur eum, ipse autem aggredietur calcaneum eorum. (Liber Genesis 49, 19)

  • Aser, pinguis panis eius, et praebebit delicias regales. (Liber Genesis 49, 20)

  • Benedictiones patris tui confortatae sunt super benedictiones montium aeternorum, desiderium collium antiquorum; fiant in capite Ioseph et in vertice nazaraei inter fratres suos. (Liber Genesis 49, 26)

  • Beniamin lupus rapax; mane comedet praedam et vespere dividet spolia”. (Liber Genesis 49, 27)

  • Et praecepit eis dicens: “Ego congregor ad populum meum; sepelite me cum patribus meis in spelunca Machpela, quae est in agro Ephron Hetthaei (Liber Genesis 49, 29)


"Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!" São Padre Pio de Pietrelcina