Fondare 20258 Risultati per: Re
audivit eum per visionem noctis vocantem se: “Iacob, Iacob!”. Cui respondit: “Ecce adsum!”. (Liber Genesis 46, 2)
Ait illi: “Ego sum Deus, Deus patris tui. Noli timere descendere in Aegyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi. (Liber Genesis 46, 3)
Ego descendam tecum illuc et ego inde adducam te revertentem; Ioseph quoque ponet manus suas super oculos tuos”. (Liber Genesis 46, 4)
Surrexit igitur Iacob a Bersabee, tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris, quae miserat pharao ad portandum senem, (Liber Genesis 46, 5)
Haec sunt autem nomina filiorum Israel, qui ingressi sunt in Aegyptum, ipse cum liberis suis. Primogenitus Ruben. (Liber Genesis 46, 8)
Filii Iudae: Her et Onan et Sela et Phares et Zara. Mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares: Esrom et Hamul. (Liber Genesis 46, 12)
Filii Zabulon: Sared et Elon et Iahelel. (Liber Genesis 46, 14)
Hi filii Liae, quos genuit in Paddanaram, cum Dina filia sua. Omnes animae filiorum eius et filiarum triginta tres. (Liber Genesis 46, 15)
Filii Gad: Sephon et Haggi, Suni et Esebon, Heri et Arodi et Areli. (Liber Genesis 46, 16)
Natique sunt Ioseph filii in terra Aegypti, quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos: Manasses et Ephraim. (Liber Genesis 46, 20)
Filii Beniamin: Bela et Bochor et Asbel, Gera et Naaman et Echi et Ros, Mophim et Huphim et Ared. (Liber Genesis 46, 21)
Cunctae animae, quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum et egressae de femore illius, absque uxoribus filiorum eius, sexaginta sex. (Liber Genesis 46, 26)