Fondare 20258 Risultati per: Re
At ille respondit: “Fratres meos quaero; indica mihi, ubi pascant greges”. (Liber Genesis 37, 16)
Dixitque ei vir: “Recesserunt de loco isto; audivi autem eos dicentes: "Eamus in Dothain"”. Perrexit ergo Ioseph post fratres suos et invenit eos in Dothain. (Liber Genesis 37, 17)
Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere. (Liber Genesis 37, 18)
venite, occidamus eum et mittamus in unam cisternarum dicemusque: Fera pessima devoravit eum. Et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua”. (Liber Genesis 37, 20)
Audiens autem hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus eorum et dixit: (Liber Genesis 37, 21)
“Non interficiamus animam eius”. Et dixit ad eos: “Non effundatis sanguinem; sed proicite eum in cisternam hanc, quae est in solitudine, manusque vestras servate innoxias”. Hoc autem dicebat volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo. (Liber Genesis 37, 22)
Confestim igitur, ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari (Liber Genesis 37, 23)
Et sederunt, ut comederent panem. Attollentes autem oculos viderunt Ismaelitas viatorcs venire de Galaad et camelos eorum portantes tragacanthum et masticem et ladanum in Aegyptum. (Liber Genesis 37, 25)
Dixit ergo Iudas fratribus suis: “Quid nobis prodest, si occiderimus fratrem nostrum et celaverimus sanguinem ipsius? (Liber Genesis 37, 26)
Melius est ut vendatur Ismaelitis, et manus nostrae non polluantur; frater enim et caro nostra est”. Acquieverunt fratres sermonibus illius. (Liber Genesis 37, 27)
Et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes Ioseph de cisterna, vendiderunt eum Ismaelitis viginti argenteis. Qui duxerunt eum in Aegyptum. (Liber Genesis 37, 28)
Reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerum (Liber Genesis 37, 29)