Fondare 20258 Risultati per: Re
Vix Isaac benedictionem Iacob finierat, et Iacob egressus erat a patre suo Isaac, venit Esau frater eius (Liber Genesis 27, 30)
Dixitque illi Isaac pater eius: “Quis enim es tu?”. Qui respondit: “Ego sum filius tuus primogenitus Esau”. (Liber Genesis 27, 32)
Expavit Isaac stupore vehementi ultra modum et ait: “Quis igitur ille est, qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus, priusquam tu venires? Benedixique ei, et erit benedictus!”. (Liber Genesis 27, 33)
Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno et amaro ultra modum et ait patri suo: “Benedic etiam mihi, pater mi!”. (Liber Genesis 27, 34)
At ille subiunxit: “Iuste vocatum est nomen eius Iacob; supplantavit enim me en altera vice: primogenita mea ante tulit et nunc secundo surripuit benedictionem meam”. Rursumque ait: “Numquid non reservasti mihi benedictionem?”. (Liber Genesis 27, 36)
Respondit Isaac: “Ecce, dominum tuum illum constitui et omnes fratres eius servituti illius subiugavi; frumento et vino stabilivi eum. Et tibi post haec, fili mi, ultra quid faciam?”. (Liber Genesis 27, 37)
Dixitque Esau ad patrem suum: “Num unam tantum benedictionem habes, pater mi? Mihi quoque obsecro, ut benedicas!”. Cumque eiulatu magno fleret, (Liber Genesis 27, 38)
motus Isaac dixit ad eum: “Ecce, procul a pinguedine terrae erit habitatio tua et procul a rore caeli desuper. (Liber Genesis 27, 39)
Oderat ergo Esau Iacob pro benedictione, qua benedixerat ei pater, dixitque in corde suo: “Appropinquabunt dies luctus patris mei, et occidam Iacob fratrem meum”. (Liber Genesis 27, 41)
Nuntiata sunt Rebeccae verba Esau filii eius maioris, quae mittens et vocans Iacob filium suum minorem dixit ad eum: “Ecce, Esau frater tuus minatur, ut occidat te. (Liber Genesis 27, 42)
Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Charran; (Liber Genesis 27, 43)
habitabisque cum eo dies paucos, donec requiescat furor fratris tui, (Liber Genesis 27, 44)