Fondare 20258 Risultati per: Re
Exaudivit autem Deus vocem pueri; vocavitque angelus Dei Agar de caelo dicens: “Quid tibi, Agar? Noli timere; exaudivit enim Deus vocem pueri de loco, in quo est. (Liber Genesis 21, 17)
Aperuitque Deus oculos eius; quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere. (Liber Genesis 21, 19)
Et fuit Deus cum eo; qui crevit et moratus est in solitudine factusque est iuvenis sagittarius. (Liber Genesis 21, 20)
Habitavitque in deserto Pharan; et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti. (Liber Genesis 21, 21)
Eodem tempore dixit Abimelech et Phicol princeps exercitus eius ad Abraham: “Deus tecum est in universis, quae agis. (Liber Genesis 21, 22)
Et increpavit Abraham Abimelech propter puteum aquae, quem vi abstulerant servi eius. (Liber Genesis 21, 25)
Responditque Abimelech: “Nescivi quis fecerit hanc rem; sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi praeter hodie”. (Liber Genesis 21, 26)
Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum. (Liber Genesis 21, 28)
Cui dixit Abimelech: “Quid sibi volunt septem agnae istae, quas stare fecisti seorsum?”. (Liber Genesis 21, 29)
Surrexit autem Abimelech et Phicol princeps militiae eius reversique sunt in terram Philisthim. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini, Dei aeterni. 34 Et fuit colonus in terra Philisthim diebus multis. (Liber Genesis 21, 33)
Quae postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham et di xit ad eum: “Abraham”. Ille respondit: “Adsum”. (Liber Genesis 22, 1)
Igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos iuvenes suos et Isaac filium suum. Cumque concidisset ligna in holocaustum, surrexit et abiit ad locum, quem praeceperat ei Deus. (Liber Genesis 22, 3)