Fondare 20258 Risultati per: Re
Scio opera tua et laborem et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos et tentasti eos, qui se dicunt apostolos et non sunt, et invenisti eos mendaces; (Apocalypsis Ioannis 2, 2)
Sed habeo adversus te quod caritatem tuam primam reliquisti. (Apocalypsis Ioannis 2, 4)
Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. Vincenti dabo ei edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei. (Apocalypsis Ioannis 2, 7)
Nihil horum timeas, quae passurus es. Ecce missurus est Diabolus ex vobis in carcerem, ut tentemini, et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae. (Apocalypsis Ioannis 2, 10)
Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. Qui vicerit, non laedetur a morte secunda. (Apocalypsis Ioannis 2, 11)
Sed habeo adversus te pauca, quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel, edere idolothyta et fornicari; (Apocalypsis Ioannis 2, 14)
Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. Vincenti dabo ei de manna abscondito et dabo illi calculum candidum, et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit. (Apocalypsis Ioannis 2, 17)
Sed habeo adversus te, quia permittis mulierem Iezabel, quae se dicit prophetissam, et docet et seducit servos meos fornicari et manducare idolothyta. (Apocalypsis Ioannis 2, 20)
Et dedi illi tempus, ut paenitentiam ageret, et non vult paeniteri a fornicatione sua. (Apocalypsis Ioannis 2, 21)
Et filios eius interficiam in morte, et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda, et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra. (Apocalypsis Ioannis 2, 23)
et reget illas in virga ferrea, tamquam vasa fictilia confringentur, (Apocalypsis Ioannis 2, 27)
sicut et ego accepi a Patre meo, et dabo illi stellam matutinam. (Apocalypsis Ioannis 2, 28)