Fondare 20258 Risultati per: Re
Scienti igitur bonum facere et non facienti, peccatum est illi! (Epistula Iacobi 4, 17)
Divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt, (Epistula Iacobi 5, 2)
Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quae fraudata est a vobis, clamat, et clamores eorum, qui messuerunt, in aures Domini Sabaoth introierunt. (Epistula Iacobi 5, 4)
Addixistis, occidistis iustum. Non resistit vobis. (Epistula Iacobi 5, 6)
Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terrae, patienter ferens, donec accipiat imbrem temporaneum et serotinum. (Epistula Iacobi 5, 7)
Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non iudicemini; ecce iudex ante ianuam assistit. (Epistula Iacobi 5, 9)
Exemplum accipite, fratres, laboris et patientiae prophetas, qui locuti sunt in nomine Domini. (Epistula Iacobi 5, 10)
Ecce beatificamus eos, qui sustinuerunt; sufferentiam Iob audistis et finem Domini vidistis, quoniam misericors est Dominus et miserator. (Epistula Iacobi 5, 11)
Ante omnia autem, fratres mei, nolite iurare neque per caelum neque per terram, neque aliud quodcumque iuramentum; sit autem vestrum “Est” est, et “Non” non, uti non sub iudicio decidatis. (Epistula Iacobi 5, 12)
Tristatur aliquis vestrum? Oret. Aequo animo est? Psallat. (Epistula Iacobi 5, 13)
Infirmatur quis in vobis? Advocet presbyteros ecclesiae, et orent super eum, unguentes eum oleo in nomine Domini. (Epistula Iacobi 5, 14)
Confitemini ergo alterutrum peccata et orate pro invicem, ut sanemini. Multum enim valet deprecatio iusti operans. (Epistula Iacobi 5, 16)