Fondare 20258 Risultati per: Re
in operibus bonis testimonium habens: si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. (Epistula I ad Timotheum 5, 10)
Adulescentiores autem viduas devita; cum enim luxuriatae fuerint adversus Christum, nubere volunt, (Epistula I ad Timotheum 5, 11)
simul autem et otiosae discunt circumire domos, non solum otiosae sed et verbosae et curiosae, loquentes quae non oportet. (Epistula I ad Timotheum 5, 13)
Volo ergo iuniores nubere, filios procreare, dominas domus esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia; (Epistula I ad Timotheum 5, 14)
iam enim quaedam conversae sunt retro Satanam. (Epistula I ad Timotheum 5, 15)
Si qua fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia, ut his, quae vere viduae sunt, sufficiat. (Epistula I ad Timotheum 5, 16)
Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina; (Epistula I ad Timotheum 5, 17)
dicit enim Scriptura: “Non infrenabis os bovi trituranti” et: “Dignus operarius mercede sua”. (Epistula I ad Timotheum 5, 18)
Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus vel tribus testibus. (Epistula I ad Timotheum 5, 19)
Peccantes coram omnibus argue, ut et ceteri timorem habeant. (Epistula I ad Timotheum 5, 20)
Noli adhuc aquam bibere, sed vino modico utere propter stomachum et frequentes tuas infirmitates. (Epistula I ad Timotheum 5, 23)
Quicumque sunt sub iugo, servi dominos suos omni honore di gnos arbitrentur, ne nomen Dei et doctrina blasphemetur. (Epistula I ad Timotheum 6, 1)