Mosaico decorativo

Fondare 20258 Risultati per: Re

  • ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus, continuo non contuli cum carne et sanguine (Epistula ad Galatas 1, 16)

  • neque ascendi Hierosolymam ad antecessores meos apostolos; sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum. (Epistula ad Galatas 1, 17)

  • Deinde post annos tres, ascendi Hierosolymam videre Cepham et mansi apud eum diebus quindecim; (Epistula ad Galatas 1, 18)

  • alium autem apostolorum non vidi, nisi Iacobum fratrem Domini. (Epistula ad Galatas 1, 19)

  • ascendi autem secundum revelationem; et contuli cum illis evangelium, quod praedico in gentibus, seorsum autem his, qui observabantur, ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem. (Epistula ad Galatas 2, 2)

  • Sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Iesu, ut nos in servitutem redigerent; (Epistula ad Galatas 2, 4)

  • Ab his autem, qui videbantur esse aliquid — quales aliquando fuerint, nihil mea interest; Deus personam hominis non accipit — mihi enim, qui observabantur, nihil contulerunt, (Epistula ad Galatas 2, 6)

  • sed e contra, cum vidissent quod creditum est mihi evangelium praeputii, sicut Petro circumcisionis (Epistula ad Galatas 2, 7)

  • tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere. (Epistula ad Galatas 2, 10)

  • Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat. (Epistula ad Galatas 2, 11)

  • Prius enim quam venirent quidam ab Iacobo, cum gentibus comedebat; cum autem venissent, subtrahebat et segregabat se, timens eos, qui ex circumcisione erant. (Epistula ad Galatas 2, 12)

  • Et simulationi eius consenserunt ceteri Iudaei, ita ut et Barnabas simul abduceretur illorum simulatione. (Epistula ad Galatas 2, 13)


"Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação." São Padre Pio de Pietrelcina