Fondare 20258 Risultati per: Re
Cui ille respondit: “Ne indignetur dominus meus; tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum. (Liber Exodus 32, 22)
Quibus ego dixi: Quis vestrum habet aurum? Abstulerunt et dederunt mihi, et proieci illud in ignem; egressusque est hic vitulus”. (Liber Exodus 32, 24)
Vidit ergo Moyses populum quod esset effrenatus; relaxaverat enim ei Aaron frenum in ludibrium hostium eorum. (Liber Exodus 32, 25)
Et stans in porta castrorum ait: “Si quis est Domini, iungatur mihi!”. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi. (Liber Exodus 32, 26)
Quibus ait: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ponat unusquisque gladium super femur suum. Ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum”. (Liber Exodus 32, 27)
Et ait Moyses: “Implestis manus vestras hodie Domino unusquisque in filio et in fratre suo, ut detur vobis benedictio”. (Liber Exodus 32, 29)
Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum: “Peccastis peccatum maximum; ascendam ad Dominum, si quo modo quivero eum deprecari pro scelere vestro”. (Liber Exodus 32, 30)
Reversusque ad Dominum ait: “Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos; aut dimitte eis hanc noxam (Liber Exodus 32, 31)
Cui respondit Dominus: “Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo. (Liber Exodus 32, 33)
Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron. (Liber Exodus 32, 35)
Et mittam praecursorem tui angelum et eiciam Chananaeum et Amorraeum et Hetthaeum et Pherezaeum et Hevaeum et Iebusaeum, (Liber Exodus 33, 2)
et intres in terram fluentem lacte et melle. Non enim ascendam tecum, quia populus durae cervicis es, ne forte disperdam te in via”. (Liber Exodus 33, 3)