Fondare 20258 Risultati per: Re
Facies eis et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suae a renibus usque ad femora; (Liber Exodus 28, 42)
et utentur eis Aaron et filii eius, quando ingredientur tabernaculum conventus, vel quando appropinquant ad altare, ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur: legitimum sempiternum erit Aaron et semini eius post eum. (Liber Exodus 28, 43)
Sed et hoc facies eis, ut mihi in sacerdotio consecrentur: tolle vitulum unum de armento et arietes duos immaculatos (Liber Exodus 29, 1)
et posita in canistro offeres, vitulum quoque et duos arietes. (Liber Exodus 29, 3)
Aaron ac filios eius applicabis ad ostium tabernaculi conventus. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua, (Liber Exodus 29, 4)
et impones eis mitras; eruntque sacerdotes mihi iure perpetuo. Postquam impleveris manus Aaron et filiorum eius, (Liber Exodus 29, 9)
Sumptumque de sanguine vituli, pones super cornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes iuxta basim eius. (Liber Exodus 29, 12)
Sumes et adipem totum, qui operit intestina, et reticulum iecoris ac duos renes et adipem, qui super eos est, et offeres comburens super altare; (Liber Exodus 29, 13)
carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit. (Liber Exodus 29, 14)
quem cum mactaveris, tolles sanguinem eius et fundes super altare per circuitum. (Liber Exodus 29, 16)
Et adolebis totum arietem super altare: holocaustum est Domino, odor suavissimus, incensum est Domino. (Liber Exodus 29, 18)
quem cum immolaveris, sumes de sanguine ipsius et pones super extremum auriculae dextrae Aaron et filiorum eius et super pollices manus eorum ac pedis dextri; fundesque sanguinem super altare per circuitum. (Liber Exodus 29, 20)