Fondare 20258 Risultati per: Re
Aedificavitque Moyses altare et vocavit nomen eius Dominus Nissi (Dominus vexillum meum) (Liber Exodus 17, 15)
tulit Sephoram uxorem Moysi, quam remiserat, (Liber Exodus 18, 2)
et duos filios eius, quorum unus vocabatur Gersam, dicente patre: “Advena fui in terra aliena”, (Liber Exodus 18, 3)
Qui egressus in occursum soceri sui adoravit et osculatus est eum, salutaveruntque se mutuo verbis pacificis. Cumque intrasset tabernaculum, (Liber Exodus 18, 7)
narravit Moyses socero suo cuncta, quae fecerat Dominus pharaoni et Aegyptiis propter Israel, universumque laborem, qui accidisset eis in itinere, et quod liberaverat eos Dominus. (Liber Exodus 18, 8)
Obtulit ergo Iethro socer Moysi holocausta et hostias Deo; veneruntque Aaron et omnes seniores Israel, ut comederent panem cum eo coram Deo. (Liber Exodus 18, 12)
Altero autem die sedit Moyses, ut iudicaret populum, qui assistebat Moysi de mane usque ad vesperam. (Liber Exodus 18, 13)
Cui respondit Moyses: “Venit ad me populus quaerens sententiam Dei. (Liber Exodus 18, 15)
At ille: “Non bonam, inquit, rem facis. (Liber Exodus 18, 17)
Consumeris et tu et populus iste, qui tecum est. Ultra vires tuas est negotium; solus illud non poteris sustinere. (Liber Exodus 18, 18)
Sed audi verba mea atque consilia, et erit Deus tecum: Esto tu populo in his, quae ad Deum pertinent, ut referas causas ad Deum (Liber Exodus 18, 19)
ostendasque populo praecepta et leges viamque, per quam ingredi debeant, et opus, quod facere debeant. (Liber Exodus 18, 20)