Fondare 5490 Risultati per: Rat
Profectum est vexillum castrorum filiorum Ruben per turmas suas, et super turbam suam princeps erat Elisur filius Sedeur. (Liber Numeri 10, 18)
Porro super turmam tribus filiorum Gad erat princeps Eliasaph filius Deuel. (Liber Numeri 10, 20)
Elevatum est vexillum castrorum filiorum Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud. (Liber Numeri 10, 22)
et super turmam tribus filiorum Beniamin erat dux Abidan filius Gedeonis. (Liber Numeri 10, 24)
Et super turmam tribus filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran; (Liber Numeri 10, 26)
Nubes quoque Domini super eos erat per diem, cum incederent. (Liber Numeri 10, 34)
Ortum est murmur populi, quasi dolentium pro labore, contra Dominum. Quod cum audisset Dominus, iratus est, et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem. (Liber Numeri 11, 1)
Vulgus autem promiscuum, quod erat in medio eius, flagravit desiderio, et sedentes fleverunt pariter filii Israel et dixerunt: “Quis dabit nobis ad vescendum carnes? (Liber Numeri 11, 4)
Recordamur piscium, quos comedebamus in Aegypto gratis; in mentem nobis veniunt cucumeres et pepones porrique et cepae et alia. (Liber Numeri 11, 5)
Erat autem man quasi semen coriandri aspectus bdellii. (Liber Numeri 11, 7)
Audivit ergo Moyses flentem populum per familias, singulos per ostia tentorii sui. Iratusque est furor Domini valde; quod Moysi intoleranda res visa est, (Liber Numeri 11, 10)
et ait ad Dominum: “Cur afflixisti servum tuum? Quare non invenio gratiam coram te? Et cur imposuisti pondus universi populi huius super me? (Liber Numeri 11, 11)