Fondare 5490 Risultati per: Rat
Et mensus est longitudinem aedificii ex adverso areae separatae ad dorsum et parietum eius ex utraque parte centum cubitorum. Et templum interius et vestibulum exterius (Prophetia Ezechielis 41, 15)
strata erant ligno, et fenestrae marginatae et margines in circuitu triplices contra limen erant strato ligno per gyrum in circuitu, et a terra usque ad fenestras — et fenestrae poterant claudi — usque ad superiora ostii; (Prophetia Ezechielis 41, 16)
Et caelati erant in ipsis ostiis templi cherubim et sculpturae palmarum, sicut in parietibus quoque expressi erant; et tectum ligneum erat in vestibuli fronte forinsecus. (Prophetia Ezechielis 41, 25)
Et eduxit me in atrium ex terius per viam ducentem ad aquilonem; et duxit me ad exedram, quae erat contra aream separatam, et contra aedem ad aquilonem. (Prophetia Ezechielis 42, 1)
Longitudo erat centum cubitorum in latere aquilonis et latitudo quinquaginta cubitorum. (Prophetia Ezechielis 42, 2)
Contra viginti cubitos atrii interioris et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris elevabatur pars iuxta partem in tribus gradibus. (Prophetia Ezechielis 42, 3)
Et murus exterior secundum exedras erat in via atrii exterioris ante exedras, longitudo eius quinquaginta cubitorum, (Prophetia Ezechielis 42, 7)
quia longitudo erat exedrarum atrii exterioris quinquaginta cubitorum, quae erant ante faciem illarum, totum erat centum cubitorum. (Prophetia Ezechielis 42, 8)
Et erat subter exedras has introitus ab oriente ingredientibus in ea de atrio exteriori (Prophetia Ezechielis 42, 9)
in capite muri atrii. Contra viam meridianam in facie areae separatae, et erant exedrae ante aedificium, (Prophetia Ezechielis 42, 10)
Et ad ostia exedrarum, quae erant in via respiciente ad notum, ostium in capite viae, quae via erat ante murum protegentem per viam orientalem ingredientibus. (Prophetia Ezechielis 42, 12)
Et dixit ad me: “Exedrae aquilonis et exedrae austri, quae sunt ante aream separatam, hae sunt exedrae sanctae, in quibus vescuntur sacerdotes, qui appropinquant ad Dominum sancta sanctorum: ibi ponent sancta sanctorum et oblationem et pro peccato et pro delicto, locus enim sanctus est. (Prophetia Ezechielis 42, 13)