Fondare 5490 Risultati per: Rat
Et est qui se nimium submittit a multa humilitate; et est qui inclinat faciem suam et fingit se non audire: ubi ignoratus est, praeveniet te. (Liber Ecclesiasticus 19, 24)
Quam bonum est arguere quam irasci, et confitentem in oratione non prohibere! (Liber Ecclesiasticus 20, 1)
Est propter gloriam minoratio, et est qui ab humilitate levat caput. (Liber Ecclesiasticus 20, 11)
Sapiens in verbis seipsum amabilem facit, gratiae autem fatuorum effundentur. (Liber Ecclesiasticus 20, 13)
Hodie feneratur quis et cras expetit: odibilis est homo huiusmodi. (Liber Ecclesiasticus 20, 16)
Fatuus dicit: “Non est mihi amicus, et non est gratia bonis meis”. (Liber Ecclesiasticus 20, 17)
Neque enim, quod habendum erat, directo sensu distribuit, similiter et, quod non erat habendum, est indifferens ei. (Liber Ecclesiasticus 20, 19)
Est qui prae confusione promittit amico, et lucratus est eum inimicum gratis. (Liber Ecclesiasticus 20, 25)
Qui operatur terram suam, inaltabit acervum frugum, et, qui operatur iustitiam, ipse exaltabitur; qui vero placet magnatis, effugiet iniquitatem. (Liber Ecclesiasticus 20, 30)
Narratio fatui quasi sarcina in via, sed in labiis sensati invenietur gratia. (Liber Ecclesiasticus 21, 19)
Lapidi luteo comparatus est piger, et omnes sibilabunt super aspernationem illius; (Liber Ecclesiasticus 22, 1)
fimo boum comparatus est piger: et omnis, qui tetigerit eum, excutiet manus. (Liber Ecclesiasticus 22, 2)