Mosaico decorativo

Fondare 5490 Risultati per: Rat

  • Et, qui multos de patria expulerat, peregre periit ad Lacedaemonios pervectus, quasi pro cognatione habiturus protectionem; (Liber II Maccabaeorum 5, 9)

  • et, qui insepultos multos abiecerat, ipse illamentatus permansit nec exsequiis ullis neque patrio sepulcro participavit. (Liber II Maccabaeorum 5, 10)

  • Cum autem nuntia ad regem pervenissent de his, quae gesta erant, suspicatus est rex a societate defecturam Iudaeam; et ob hoc profectus ex Aegypto efferatus animo, civitatem quidem armis cepit (Liber II Maccabaeorum 5, 11)

  • Ita extollebatur mente Antiochus non considerans quod propter peccata habitantium civitatem modicum Dominus fuerat iratus; propter quod accidit circa locum despectio. (Liber II Maccabaeorum 5, 17)

  • Iudas autem, qui et Maccabaeus, decimus factus secesserat in eremum et ferarum more in montibus vitam cum suis agebat; et feni cibo vescentes demorabantur, ne participes essent coinquinationis. (Liber II Maccabaeorum 5, 27)

  • contaminare etiam, quod in Hierosolymis erat, templum et cognominare Iovis Olympii, et in Garizim, prout erant hi, qui locum inhabitabant, Iovis Hospitalis. (Liber II Maccabaeorum 6, 2)

  • Pessima autem et universis gravis erat malorum incursio. (Liber II Maccabaeorum 6, 3)

  • Nam templum luxuria et comissationibus gentium erat plenum, scortantium cum meretricibus et in sacratis porticibus mulieribus adhaerentium, insuper et intro inferentium ea, quae non licebat; (Liber II Maccabaeorum 6, 4)

  • altare etiam plenum erat illicitis, quae legibus prohibebantur. (Liber II Maccabaeorum 6, 5)

  • eos autem, qui nollent transire ad instituta Graecorum, interficerent; erat ergo videre instantem miseriam. (Liber II Maccabaeorum 6, 9)

  • Sed haec nobis ad commonitionem dicta sint; paucis autem veniendum est ad narrationem. (Liber II Maccabaeorum 6, 17)

  • At ille magis cum illustri fama mortem quam cum exsecratione vitam complectens, voluntarie praeibat ad supplicium, (Liber II Maccabaeorum 6, 19)


"Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno." São Padre Pio de Pietrelcina