Fondare 5490 Risultati per: Rat
Domine, Deus virtutum, exaudi orationem meam; auribus percipe, Deus Iacob. (Liber Psalmorum 84, 9)
Quia sol et scutum est Dominus Deus, gratiam et gloriam dabit Dominus; non privabit bonis eos, qui ambulant in innocentia. (Liber Psalmorum 84, 12)
Domine virtutum, beatus homo, qui sperat in te. (Liber Psalmorum 84, 13)
Numquid in aeternum irasceris nobis aut extendes iram tuam a generatione in generationem? (Liber Psalmorum 85, 6)
Auribus percipe, Domine, orationem meam et intende voci deprecationis meae. (Liber Psalmorum 86, 6)
Et tu, Domine, Deus miserator et misericors, patiens et multae misericordiae et veritatis, (Liber Psalmorum 86, 15)
Intret in conspectu tuo oratio mea; inclina aurem tuam ad precem meam. (Liber Psalmorum 88, 3)
Inter mortuos liber, sicut vulnerati dormientes in sepulcris; quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua abscissi sunt. (Liber Psalmorum 88, 6)
Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea praeveniet te. (Liber Psalmorum 88, 14)
Misericordias Domini in aeternum cantabo; in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo. (Liber Psalmorum 89, 2)
Usque in aeternum confirmabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam”. (Liber Psalmorum 89, 5)
Tu conculcasti sicut vulneratum Rahab, in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos. (Liber Psalmorum 89, 11)