Fondare 5490 Risultati per: Rat
Qui audire contempsit et noluit declinare. Percussit ergo eum Abner, aversa hasta in inguine, et exiit hasta retrorsum, et mortuus est ibi. Omnesque qui transibant per locum, in quo ceciderat Asael et mortuus erat, subsistebant. (Liber II Samuelis 2, 23)
Et exclamavit Abner ad Ioab et ait: “Num usque ad internecionem tuus mucro desaeviet? An ignoras quod periculosa sit desperatio? Usquequo non dicis populo, ut omittat persequi fratres suos?”. (Liber II Samuelis 2, 26)
Et ait Ioab: “Vivit Deus, nisi locutus fuisses, usque mane non recessisset populus persequens unusquisque fratrem suum”. (Liber II Samuelis 2, 27)
Abner autem et viri eius abierunt per Arabam tota nocte illa et transierunt Iordanem et, lustrato toto saltu Bethron, venerunt Mahanaim. (Liber II Samuelis 2, 29)
Fuerat autem Sauli concubina nomine Respha filia Aia. Dixitque Isbaal ad Abner: (Liber II Samuelis 3, 7)
“Quare ingressus es ad concubinam patris mei?”. Qui iratus nimis propter verba Isbaal ait: “Numquid caput canis ego sum de Iuda? Hodie facio misericordiam super domum Saul patris tui et super fratres et proximos eius et non tradidi te in manu David. Et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie. (Liber II Samuelis 3, 8)
ut transferatur regnum de domo Saul, et confirmetur thronus David super Israel et super Iudam a Dan usque Bersabee”. (Liber II Samuelis 3, 10)
Et dixit Abner ad David: “Surgam, ut congregem ad te dominum meum regem omnem Israel, et ineant tecum foedus, et imperes omnibus, sicut desiderat anima tua”. Cum ergo deduxisset David Abner, et ille isset in pace, (Liber II Samuelis 3, 21)
pueri David et Ioab venerunt ab expeditione cum praeda magna. Abner autem non erat cum David in Hebron, quia iam dimiserat eum, et profectus fuerat in pace, (Liber II Samuelis 3, 22)
et Ioab et omnis exercitus, qui erat cum eo, postea venerant. Nuntiatum est itaque Ioab a narrantibus: “Venit Abner filius Ner ad regem, et dimisit eum, et abiit in pace”. (Liber II Samuelis 3, 23)
Cumque redisset Abner in Hebron, seorsum abduxit eum Ioab ad medium portae, ut loqueretur ei quiete, et percussit illum ibi in inguine, et mortuus est in ultionem sanguinis Asael fratris eius. (Liber II Samuelis 3, 27)
Igitur Ioab et Abisai frater eius interfecerunt Abner, eo quod occidisset Asael fratrem eorum in Gabaon in proelio. (Liber II Samuelis 3, 30)