Fondare 744 Risultati per: Quoque
Dixerunt quoque viri civitatis ad Eliseum: “Ecce habitatio civitatis huius optima est, sicut tu ipse, domine, perspicis; sed aquae pessimae sunt, et terra faciens abortium”. (Liber II Regum 2, 19)
Venit quoque Eliseus Damascum, et Benadad rex Syriae aegrotabat. Nuntiaveruntque ei dicentes: “Venit vir Dei huc”. (Liber II Regum 8, 7)
Abiit quoque cum Ioram filio Achab ad proeliandum contra Hazael regem Syriae in Ramoth Galaad; et vulneraverunt Syri Ioram. (Liber II Regum 8, 28)
Iezabel quoque comedent canes in agro Iezrahel, nec erit qui sepeliat eam”. Aperuitque ostium et fugit. (Liber II Regum 9, 10)
Abiit igitur, qui ascenderat equum in occursum eius, et ait: “Haec dicit rex: Pacatane sunt omnia?”. Dixitque ei Iehu: “Quid tibi et paci? Transi et sequere me”. Nuntiavit quoque speculator dicens: “Venit nuntius ad eos et non revertitur”. (Liber II Regum 9, 18)
et comminuerunt eum. Destruxerunt quoque aedem Baal et fecerunt pro ea latrinas usque diem hanc. (Liber II Regum 10, 27)
Ingressusque est omnis populus terrae templum Baal, et destruxerunt illud et aras eius et imagines contriverunt valide; Matthan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altaribus. Et posuit sacerdos custodias in domo Domini (Liber II Regum 11, 18)
immolabat quoque et adolebat in excelsis et in collibus et sub omni ligno frondoso. (Liber II Regum 16, 4)
Praecepit quoque rex Achaz Uriae sacerdoti dicens: “Super altare maius offer holocaustum matutinum et oblationem vespertinam et holocaustum regis et oblationem eius et holocaustum universi populi terrae et oblationem eorum et libamina eorum; et omnem sanguinem holocausti et universum sanguinem sacrificii super illud effundes. De altari vero aeneo erit mihi deliberandum”. (Liber II Regum 16, 15)
Musach (id est Porticum) quoque sabbati, quod aedificatum erat in templo, et ingressum regis exterius convertit in templo Domini propter regem Assyriorum. (Liber II Regum 16, 18)
et, cum Dominum colerent, diis quoque suis serviebant iuxta consuetudinem gentium, de quibus translati fuerant Samariam. (Liber II Regum 17, 33)
Instituta quoque et iudicia et legem et mandatum, quod scripsit vobis, custodite, ut faciatis cunctis diebus; et non timeatis deos alienos. (Liber II Regum 17, 37)