Fondare 765 Risultati per: Quid
Sed quid existis videre? Prophetam? Utique, dico vobis, et plus quam prophetam. (Evangelium secundum Lucam 7, 26)
Is ut vidit Iesum, exclamans procidit ante illum et voce magna dixit: “Quid mihi et tibi est, Iesu, Fili Dei Altissimi? Obsecro te, ne me torqueas”. (Evangelium secundum Lucam 8, 28)
Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat vel detrimentum sui faciat? (Evangelium secundum Lucam 9, 25)
Et factum est, cum discederent ab illo, ait Petrus ad Iesum: “Praeceptor, bonum est nos hic esse; et faciamus tria tabernacula: unum tibi et unum Moysi et unum Eliae”, nesciens quid diceret. (Evangelium secundum Lucam 9, 33)
Et ecce quidam legis peritus surrexit tentans illum dicens: “Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo?”. (Evangelium secundum Lucam 10, 25)
At ille dixit ad eum: “In Lege quid scriptum est? Quomodo legis?”. (Evangelium secundum Lucam 10, 26)
Cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et potestates, nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatis: (Evangelium secundum Lucam 12, 11)
Et cogitabat intra se dicens: “Quid faciam, quod non habeo, quo congregem fructus meos?”. (Evangelium secundum Lucam 12, 17)
Dixitque ad discipulos suos: “Ideo dico vobis: nolite solliciti esse animae quid manducetis, neque corpori quid vestiamini. (Evangelium secundum Lucam 12, 22)
Si ergo neque, quod minimum est, potestis, quid de ceteris solliciti estis? (Evangelium secundum Lucam 12, 26)
Et vos nolite quaerere quid manducetis aut quid bibatis et nolite solliciti esse. (Evangelium secundum Lucam 12, 29)
Ignem veni mittere in terram et quid volo? Si iam accensus esset! (Evangelium secundum Lucam 12, 49)