Fondare 765 Risultati per: Quid
Et dixit Ieremias ad regem Sedeciam: “Quid peccavi tibi et servis tuis et populo isti, quia misistis me in domum carceris? (Liber Ieremiae 37, 18)
Si autem audierint principes quia locutus sum tecum, et venerint ad te et dixerint tibi: “Indica nobis, quid locutus sis cum rege, ne celes nos, et non te interficiemus, et quid locutus est tecum rex”, (Liber Ieremiae 38, 25)
Quid igitur? Vidi ipsos pavidos et terga vertentes, fortes eorum caesos; fugerunt conciti nec respexerunt: terror undique, ait Dominus. (Liber Ieremiae 46, 5)
Ad viam sta et prospice, habitatrix Aroer; interroga fugientem et eam, quae evasit. Dic: “Quid accidit?”. (Liber Ieremiae 48, 19)
Quid gloriaris in vallibus? Copiose fluxit vallis tua, filia rebellis, quae confidebas in thesauris tuis et dicebas: “Quis veniet ad me?”. (Liber Ieremiae 49, 4)
MEM. Quid murmurabit homo vivens, vir pro peccatis suis? (Lamentationes 3, 39)
Recordare, Domine, quid acci derit nobis; intuere et respice opprobrium nostrum. (Lamentationes 5, 1)
Quid est, Israel? Quid est quod in terra es inimicorum? (Liber Baruch 3, 10)
Ego autem, quid possum adiuvare vos? (Liber Baruch 4, 17)
Neque si quid mali patiantur ab aliquo neque si bonum, poterint retribuere; neque constituere regem possunt neque auferre. (Liber Baruch 6, 33)
Et dixit ad me: “Fili hominis, putasne vides tu, quid isti faciunt, abominationes magnas, quas domus Israel facit hic, ut procul recedam a sanctuario meo? Et adhuc conversus videbis abominationes maiores”. (Prophetia Ezechielis 8, 6)
“Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israel, domus exasperans: “Quid tu facis?”. (Prophetia Ezechielis 12, 9)