Fondare 2304 Risultati per: Quia
Et ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam; et non cognovi quia super me cogitaverunt consilia: “Caedamus lignum in vigore eius et eradamus eum de terra viventium, et nomen eius non memoretur amplius”. (Liber Ieremiae 11, 19)
Posuerunt eam in dissipationem; lugetque coram me desolata, vastata est omnis terra, quia nullus est qui recogitet corde”. (Liber Ieremiae 12, 11)
Super omnes colles in deserto venerunt vastatores, quia gladius Domini devorat ab extremo terrae usque ad extremum eius; non est pax universae carni. (Liber Ieremiae 12, 12)
Dices ergo ad eos sermonem istum: Haec dicit Dominus, Deus Israel: Omnis laguncula implebitur vino. Et dicent ad te: “Numquid ignoramus quia omnis laguncula implebitur vino?”. (Liber Ieremiae 13, 12)
Audite et auribus percipite; nolite elevari, quia Dominus locutus est. (Liber Ieremiae 13, 15)
Quod si hoc non audieritis, in abscondito plorabit anima mea a facie superbiae; plorans plorabit et deducet oculus meus lacrimam, quia captus est grex Domini. (Liber Ieremiae 13, 17)
Haec sors tua parsque mensurae tuae a me, dicit Dominus, quia oblita es mei et confisa es in mendacio. (Liber Ieremiae 13, 25)
Propter terrae vastitatem, quia non venit pluvia in terram, confusi sunt agricolae, operuerunt capita sua. (Liber Ieremiae 14, 4)
Nam et cerva in agro peperit et reliquit, quia non erat herba. (Liber Ieremiae 14, 5)
Et onagri steterunt in collibus, traxerunt aerem quasi thoes; defecerunt oculi eorum, quia non erat herba. (Liber Ieremiae 14, 6)
Cognovimus, Domine, impietates nostras, iniquitates patrum nostrorum, quia peccavimus tibi. (Liber Ieremiae 14, 20)
Et servire te faciam inimicis tuis in terra, quam nescis, quia ignis succensus est in furore meo: super vos ardebit”. (Liber Ieremiae 15, 14)