Mosaico decorativo

Fondare 2304 Risultati per: Quia

  • quia si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Vae soli! Cum ceciderit, non habet sublevantem se. (Liber Ecclesiastes 4, 10)

  • Si videris calumnias egenorum et subreptionem iudicii et iustitiae in provincia, non mireris super hoc negotio, quia excelso excelsior vigilat, et super hos quoque eminentiores sunt alii; (Liber Ecclesiastes 5, 7)

  • Melior est tristitia risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus. (Liber Ecclesiastes 7, 3)

  • quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti. Sed et hoc vanitas. (Liber Ecclesiastes 7, 6)

  • Quia calumnia stultum facit sapientem, et munus cor insanire facit. (Liber Ecclesiastes 7, 7)

  • Ne sis velox in animo ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit. (Liber Ecclesiastes 7, 9)

  • Bonum est ut, quod habes, teneas, sed et ab illo ne subtrahas manum tuam, quia qui timet Deum, utrumque devitat. (Liber Ecclesiastes 7, 18)

  • scit enim conscientia tua, quia et tu crebro maledixisti aliis. (Liber Ecclesiastes 7, 22)

  • ne festines recedere a facie eius neque permaneas in re mala, quia omne, quod voluerit, faciet. (Liber Ecclesiastes 8, 3)

  • Quia sermo illius potestate plenus est, nec dicere ei quisquam potest: “Quare ita facis?”. (Liber Ecclesiastes 8, 4)

  • Etenim, quia non profertur cito sententia contra opera mala, ideo cor filiorum hominum repletur, ut perpetrent mala. (Liber Ecclesiastes 8, 11)

  • Hoc est pessimum inter omnia, quae sub sole fiunt, quia sors eadem cunctis; unde et corda filiorum hominum implentur malitia et stultitia in vita sua, et novissima eorum apud mortuos. (Liber Ecclesiastes 9, 3)


"Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração." São Padre Pio de Pietrelcina