Mosaico decorativo

Fondare 12053 Risultati per: Qui

  • in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illuminatio evangelii gloriae Christi, qui est imago Dei. (Epistula II ad Corinthios 4, 4)

  • Quoniam Deus, qui dixit: “De tenebris lux splendescat”, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei in facie Iesu Christi. (Epistula II ad Corinthios 4, 6)

  • persecutionem patimur, sed non derelinquimur; deicimur, sed non perimus; (Epistula II ad Corinthios 4, 9)

  • Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Iesum, ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali. (Epistula II ad Corinthios 4, 11)

  • Habentes autem eundem spiritum fidei, sicut scriptum est: “Credidi, propter quod locutus sum”, et nos credimus, propter quod et loquimur, (Epistula II ad Corinthios 4, 13)

  • scientes quoniam, qui suscitavit Dominum Iesum, et nos cum Iesu suscitabit et constituet vobiscum. (Epistula II ad Corinthios 4, 14)

  • Propter quod non deficimus, sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpitur, tamen is, qui intus est, noster renovatur de die in diem. (Epistula II ad Corinthios 4, 16)

  • Nam et, qui sumus in tabernaculo, ingemiscimus gravati, eo quod nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur, quod mortale est, a vita. (Epistula II ad Corinthios 5, 4)

  • Qui autem effecit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis arrabonem Spiritus. (Epistula II ad Corinthios 5, 5)

  • Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque pro eis, quae per corpus gessit, sive bonum sive malum. (Epistula II ad Corinthios 5, 10)

  • Non iterum nos commendamus vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis, ut habeatis ad eos, qui in facie gloriantur et non in corde. (Epistula II ad Corinthios 5, 12)

  • et pro omnibus mortuus est, ut et, qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. (Epistula II ad Corinthios 5, 15)


"Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!" São Padre Pio de Pietrelcina