Fondare 12053 Risultati per: Qui
Unusquisque, in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat. (Epistula I ad Corinthios 7, 20)
Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini; similiter, qui liber vocatus est, servus est Christi! (Epistula I ad Corinthios 7, 22)
Unusquisque, in quo vocatus est, fratres, in hoc maneat apud Deum. (Epistula I ad Corinthios 7, 24)
Hoc itaque dico, fratres, tempus breviatum est; reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint, (Epistula I ad Corinthios 7, 29)
et qui flent, tamquam non flentes, et qui gaudent, tamquam non gaudentes, et qui emunt, tamquam non possidentes, (Epistula I ad Corinthios 7, 30)
et qui utuntur hoc mundo, tamquam non abutentes; praeterit enim figura huius mundi. (Epistula I ad Corinthios 7, 31)
Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est, quae Domini sunt, quomodo placeat Domino; (Epistula I ad Corinthios 7, 32)
qui autem cum uxore est, sollicitus est, quae sunt mundi, quomodo placeat uxori, (Epistula I ad Corinthios 7, 33)
Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta, et ita oportet fieri, quod vult, faciat; non peccat: nubant. (Epistula I ad Corinthios 7, 36)
Qui autem statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habet suae voluntatis, et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam, bene faciet; (Epistula I ad Corinthios 7, 37)
igitur et, qui matrimonio iungit virginem suam, bene facit; et, qui non iungit, melius faciet. (Epistula I ad Corinthios 7, 38)
De idolothytis autem, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero aedificat. (Epistula I ad Corinthios 8, 1)