Fondare 12053 Risultati per: Qui
et videtis et auditis quia non solum Ephesi, sed paene totius Asiae Paulus hic suadens avertit multam turbam dicens quoniam non sunt dii, qui manibus fiunt. (Actus Apostolorum 19, 26)
quidam autem de Asiarchis, qui erant amici eius, miserunt ad eum rogantes, ne se daret in theatrum. (Actus Apostolorum 19, 31)
Et cum sedasset scriba turbam, dixit: “Viri Ephesii, quis enim est hominum, qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnae Dianae et simulacri a Iove delapsi? (Actus Apostolorum 19, 35)
Quod si Demetrius et, qui cum eo sunt, artifices habent adversus aliquem causam, conventus forenses aguntur, et proconsules sunt: accusent invicem. (Actus Apostolorum 19, 38)
Si quid autem ulterius quaeritis, in legitima ecclesia poterit absolvi. (Actus Apostolorum 19, 39)
nos vero navigavimus post dies Azymorum a Philippis et venimus ad eos Troadem in diebus quinque, ubi demorati sumus diebus septem. (Actus Apostolorum 20, 6)
sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diutius Paulo, eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus. (Actus Apostolorum 20, 9)
Qui cum venissent ad eum, dixit eis: “Vos scitis a prima die, qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim, (Actus Apostolorum 20, 18)
Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi praedicans regnum; (Actus Apostolorum 20, 25)
quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium; (Actus Apostolorum 20, 26)
Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos, pascere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. (Actus Apostolorum 20, 28)
Et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius, qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus. (Actus Apostolorum 20, 32)