Fondare 12053 Risultati per: Qui
Cui respondit Dominus: “Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo. (Liber Exodus 32, 33)
et intres in terram fluentem lacte et melle. Non enim ascendam tecum, quia populus durae cervicis es, ne forte disperdam te in via”. (Liber Exodus 33, 3)
Dixitque Dominus ad Moysen: “Loquere filiis Israel: Populus durae cervicis es; uno momento, si ascendam in medio tui, delebo te. Nunc autem depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi”. (Liber Exodus 33, 5)
Moyses autem tollens tabernaculum tetendit ei extra castra procul; vocavitque nomen eius Tabernaculum conventus. Et omnis, qui quaerebat Dominum, egrediebatur ad tabernaculum conventus extra castra. (Liber Exodus 33, 7)
Cumque egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in ostio papilionis sui; aspiciebantque tergum Moysi, donec ingrederetur tabernaculum. (Liber Exodus 33, 8)
Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister eius Iosue filius Nun puer non recedebat de medio tabernaculi. (Liber Exodus 33, 11)
Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi viam tuam, ut sciam te et inveniam gratiam ante oculos tuos; respice quia populus tuus est natio haec”. (Liber Exodus 33, 13)
Dixitque Dominus: “Facies mea ibit, et requiem dabo tibi”. (Liber Exodus 33, 14)
in quo enim scietur me et populum tuum invenisse gratiam in conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum, ut glorificemur ego et populus tuus prae omnibus populis, qui habitant super terram?”. (Liber Exodus 33, 16)
Qui ait: “Ostende mihi gloriam tuam”. (Liber Exodus 33, 18)
Et iterum: “Ecce, inquit, est locus apud me, stabis super petram; (Liber Exodus 33, 21)
Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem; oves quoque et boves non pascantur e contra”. (Liber Exodus 34, 3)