Mosaico decorativo

Fondare 12053 Risultati per: Qui

  • ipsum enim est solum, quo operitur, indumentum carnis eius, nec habet aliud, in quo dormiat; si clamaverit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum. (Liber Exodus 22, 26)

  • Non sequeris turbam ad faciendum malum; nec in iudicio plurimorum acquiesces sententiae, ut a vero devies. (Liber Exodus 23, 2)

  • Mendacium fugies. Insontem et iustum non occides, quia aversor impium. (Liber Exodus 23, 7)

  • Peregrinum non opprimes; scitis enim advenarum animas, quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti. (Liber Exodus 23, 9)

  • Anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui; et quidquid reliquum fuerit, edant bestiae agri. Ita facies in vinea et in oliveto tuo. (Liber Exodus 23, 11)

  • Sex diebus operaberis; septima die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillae tuae et advena. (Liber Exodus 23, 12)

  • Ecce ego mittam angelum, qui praecedat te et custodiat in via et introducat ad locum, quem paravi. (Liber Exodus 23, 20)

  • Observa eum et audi vocem eius nec contemnendum putes; quia non dimittet, cum peccaveritis, quia est nomen meum in illo. (Liber Exodus 23, 21)

  • Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis et auferam infirmitatem de medio tui. (Liber Exodus 23, 25)

  • emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevaeum et Chananaeum et Hetthaeum, antequam introeas. (Liber Exodus 23, 28)

  • Assumensque volumen foederis legit, audiente populo, qui dixerunt: “Omnia, quae locutus est Dominus, faciemus et erimus oboedientes”. (Liber Exodus 24, 7)

  • senioribus ait: “Exspectate hic, donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum; si quid natum fuerit quaestionis, referetis ad eos”. (Liber Exodus 24, 14)


"Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor". São Padre Pio de Pietrelcina