Fondare 12053 Risultati per: Qui
Erant igitur omnes animae eorum, qui egressi sunt de femore Iacob, septuaginta; Ioseph autem in Aegypto erat. (Liber Exodus 1, 5)
Surrexit interea rex novus super Aegyptum, qui ignorabat Ioseph; (Liber Exodus 1, 8)
Quibus ad se accersitis rex ait: “Quidnam est hoc, quod facere voluistis, ut pueros servaretis?”. (Liber Exodus 1, 18)
et, quia timuerunt obstetrices Deum, aedificavit illis domos. (Liber Exodus 1, 21)
Praecepit ergo pharao omni populo suo dicens: “Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen proicite; quidquid feminei, reservate”. (Liber Exodus 1, 22)
Cui soror pueri: “Vis, inquit, ut vadam et vocem tibi mulierem Hebraeam, quae nutrire possit tibi infantulum?”. (Liber Exodus 2, 7)
Quem illa adoptavit in locum filii vocavitque nomen eius Moysen dicens: “Quia de aqua tuli eum”. (Liber Exodus 2, 10)
Et egressus die altero conspexit duos Hebraeos rixantes dixitque ei, qui faciebat iniuriam: “Quare percutis proximum tuum?”. (Liber Exodus 2, 13)
Qui respondit: “Quis te constituit principem et iudicem super nos? Num occidere me tu vis, sicut occidisti Aegyptium?”. Timuit Moyses et ait: “Quomodo palam factum est verbum istud?”. (Liber Exodus 2, 14)
Audivitque pharao sermonem hunc et quaerebat occidere Moysen. Qui fugiens de conspectu eius moratus est in terra Madian; venit ergo in terram Madian et sedit iuxta puteum. (Liber Exodus 2, 15)
At ille: “Ubi est?”, inquit. “Quare dimisistis hominem? Vocate eum, ut comedat panem”. (Liber Exodus 2, 20)
Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum Deus de medio rubi et ait: “Moyses, Moyses”. Qui respondit: “Adsum”. (Liber Exodus 3, 4)