Fondare 12053 Risultati per: Qui
Qui, vocatis omnibus viris loci ad convivium, fecit nuptias. (Liber Genesis 29, 22)
Et dixit ad socerum suum: “Quid hoc fecisti mihi? Nonne pro Rachel servivi tibi? Quare imposuisti mihi?”. (Liber Genesis 29, 25)
Acquievit placito et, hebdomada transacta, dedit ei Laban filiam suam Rachel uxorem, (Liber Genesis 29, 28)
Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori et ait marito suo: “Da mihi liberos, alioquin moriar”. (Liber Genesis 30, 1)
Cui iratus respondit Iacob: “Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris?”. (Liber Genesis 30, 2)
At illa: “Ecce, inquit, famula mea Bilha; ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa et ego filios”. (Liber Genesis 30, 3)
Dixitque Lia: “Pro beatitudine mea! Beatam quippe me dicent mulieres”; propterea appellavit eum Aser. (Liber Genesis 30, 13)
Redeuntique ad vesperam Iacob de agro egressa est in occursum eius Lia et: “Ad me, inquit, intrabis, quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei”. Dormivitque cum ea nocte illa. (Liber Genesis 30, 16)
Et exaudivit Deus Liam, concepitque et peperit Iacob filium quintum (Liber Genesis 30, 17)
et ait: “Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo”; appellavitque nomen illius Issachar. (Liber Genesis 30, 18)
Da mihi uxores et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam; tu nosti servitutem, qua servivi tibi”. (Liber Genesis 30, 26)
Ait illi Laban: “Inveniam gratiam in conspectu tuo; augurio didici, quia benedixerit mihi Deus propter te. (Liber Genesis 30, 27)