Fondare 12053 Risultati per: Qui
Dixitque: “Philisthim super te, Samson!”. Qui de somno consurgens dixit in animo suo: “Egrediar, sicut ante feci, et me excutiam”, nesciens quod Dominus recessisset ab eo. (Liber Iudicum 16, 20)
Quem etiam populus videns laudabat deum suum eademque dicebat: “Tradidit deus noster in manus nostras adversarium nostrum, qui vastavit terram nostram et occidit plurimos nostrum”. (Liber Iudicum 16, 24)
Cum enim iam hilariores essent, postulaverunt, ut vocaretur Samson et ante eos luderet. Qui adductus de carcere ludebat ante eos; feceruntque eum stare inter duas columnas. (Liber Iudicum 16, 25)
Qui dixit puero tenenti manum suam: “Dimitte me, ut tangam columnas, quibus imminet domus, et recliner super eas et paululum requiescam”. (Liber Iudicum 16, 26)
Et tangens ambas columnas medias, quibus innitebatur domus, obnixusque contra alteram earum dextera et contra alteram laeva (Liber Iudicum 16, 29)
Fuit vir quidam de monte Ephraim nomine Michas, (Liber Iudicum 17, 1)
qui dixit matri suae: “Mille centum argenteos, qui ablati sunt a te et super quibus, me audiente, maledicens iuraveras, ecce ego habeo; ego abstuli”. Cui illa respondit: “Benedictus filius meus Domino!”. (Liber Iudicum 17, 2)
qui aediculam Dei habens fecit ephod ac theraphim implevitque unius filiorum suorum manum, et factus est ei sacerdos. (Liber Iudicum 17, 5)
In diebus illis non erat rex in Israel, sed unusquisque, quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat. (Liber Iudicum 17, 6)
interrogatus est ab eo unde venisset. Qui respondit: “Levita sum de Bethlehem Iudae et vado, ut habitem, ubi potuero et utile mihi esse perspexero”. (Liber Iudicum 17, 9)
Acquievit et mansit apud hominem fuitque illi quasi unus de filiis. (Liber Iudicum 17, 11)
Miserunt igitur filii Dan stirpis et familiae suae quinque viros fortissimos de Saraa et Esthaol, ut explorarent terram et diligenter inspicerent, dixeruntque eis: “Ite et considerate terram”. Qui cum venissent in montem Ephraim usque ad domum Michae, pernoctaverunt ibi. (Liber Iudicum 18, 2)