Mosaico decorativo

Fondare 12053 Risultati per: Qui

  • “Maledictus, qui accipit munera, ut percutiat sanguinem innocentem”. Et dicet omnis populus: “Amen”. (Liber Deuteronomii 27, 25)

  • “Maledictus, qui non permanet in sermonibus legis huius nec eos opere perficit”. Et dicet omnis populus: “Amen”. (Liber Deuteronomii 27, 26)

  • Dabit Dominus inimicos tuos, qui consurgunt adversum te, corruentes in conspectu tuo; per unam viam venient contra te et per septem fugient a facie tua. (Liber Deuteronomii 28, 7)

  • Mittet Dominus super te maledictionem et conturbationem et increpationem in omnia opera tua, quae facies, donec conterat te et perdat velociter propter adinventiones tuas pessimas, in quibus reliquisti me. (Liber Deuteronomii 28, 20)

  • Eritque cadaver tuum in escam cunctis volatilibus caeli et bestiis terrae, et non erit qui abigat. (Liber Deuteronomii 28, 26)

  • et palpabis in meridie, sicut palpare solet caecus in tenebris, et non diriges vias tuas. Omnique tempore eris oppressus et exspoliatus nec habebis, qui liberet te. (Liber Deuteronomii 28, 29)

  • Bos tuus mactabitur coram te, et non comedes ex eo. Asinus tuus rapietur in conspectu tuo et non reddetur tibi. Oves tuae dabuntur inimicis tuis, et non erit qui te adiuvet. (Liber Deuteronomii 28, 31)

  • Sementem multam iacies in terram et modicum congregabis, quia locustae devorabunt omnia. (Liber Deuteronomii 28, 38)

  • Vineas plantabis et coles et vinum non bibes nec colliges ex ea quippiam, quoniam vastabitur vermibus. (Liber Deuteronomii 28, 39)

  • Olivas habebis in omnibus terminis tuis et non ungeris oleo, quia defluent et peribunt. (Liber Deuteronomii 28, 40)

  • Advena, qui tecum versatur in terra, ascendet super te eritque sublimior; tu autem descendes et eris inferior. (Liber Deuteronomii 28, 43)

  • Et venient super te omnes maledictiones istae et persequentes apprehendent te, donec intereas, quia non audisti vocem Domini Dei tui nec servasti mandata eius et praecepta, quae praecepit tibi. (Liber Deuteronomii 28, 45)


"No tumulto das paixões terrenas, surge a grande esperança da misericórdia inexorável de Deus." São Padre Pio de Pietrelcina