Fondare 651 Risultati per: Propter
Propter hoc dabit eos usque ad tempus, in quo parturiens pariet; et reliquiae fratrum eius convertentur ad filios Israel. (Prophetia Michaeae 5, 2)
Terra autem erit in desolationem propter habitatores suos et propter fructum operum eorum. (Prophetia Michaeae 7, 13)
Hoc propter multitudinem fornicationum meretricis speciosae et gratae et habentis maleficia, quae vendidit gentes fornicationibus suis et nationes maleficiis suis. (Prophetia Nahum 3, 4)
Aquam propter obsidionem hauri tibi, firma munitiones tuas; intra in lutum et calca argillam, tene typum laterum. (Prophetia Nahum 3, 14)
Propter hoc languet lex, et non pervenit usque ad finem iudicium. Quia impius praevalet adversus iustum, propterea egreditur iudicium perversum. (Prophetia Habacuc 1, 4)
Propter hoc ergo evaginabit gladium suum semper, ut interficiat gentes sine misericordia? (Prophetia Habacuc 1, 17)
Quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt te omnes, qui reliqui fuerint de populis; propter sanguinem hominum et oppressionem terrae, civitatum et omnium habitantium in eis. (Prophetia Habacuc 2, 8)
Quia vastitas Libani operiet te, et miseria animalium deterrebit te propter sanguinem hominum et oppressionem terrae, civitatum et omnium habitantium in eis. (Prophetia Habacuc 2, 17)
Propter hoc super vos prohibiti sunt caeli, ne darent rorem, et terra prohibita est, ne daret fructum suum. (Prophetia Aggaei 1, 10)
propter quod et ego dedi vos contemptibiles et humiles omnibus populis, sicut non servastis vias meas et accepistis personam in lege. (Prophetia Malachiae 2, 9)
Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 10)
Beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 11)