Fondare 1243 Risultati per: Promissa Terra Iudices
Consilium inierunt cuncti principes regni, magistratus et satrapae, optimates et iudices, ut decretum regis promulget et edictum confirmet, ut omnis, qui petierit aliquam petitionem a quocumque deo et homine usque ad dies triginta, nisi a te, rex, mittatur in lacum leonum. (Prophetia Danielis 6, 8)
Tunc Darius rex scripsit universis populis, tribubus et linguis, habitantibus in universa terra: “Pax vobis multiplicetur! (Prophetia Danielis 6, 26)
ipse liberator atque salvator et faciens signa et mirabilia in caelo et in terra. Liberavit autem Danielem de manu leonum”. (Prophetia Danielis 6, 28)
Prima quasi leaena et alas habebat aquilae; aspiciebam, donec evulsae sunt alae eius; et sublata est de terra et super pedes quasi homo stetit, et cor hominis datum est ei. (Prophetia Danielis 7, 4)
“Hae bestiae magnae quattuor, quattuor regna consurgent de terra; (Prophetia Danielis 7, 17)
Et sic ait: “Bestia quarta regnum quartum erit in terra, quod maius erit omnibus regnis et devorabit universam terram et conculcabit et comminuet eam. (Prophetia Danielis 7, 23)
Militia autem data est contra iuge sacrificium propter peccata, et prostrata est veritas in terra; cornu autem fecit et prosperatum est. (Prophetia Danielis 8, 12)
Et statuit sermones suos, quos locutus est super nos et super iudices nostros, qui iudicaverunt nos, ut superducerent in nos magnum malum, quale numquam fuit sub omni caelo, secundum quod factum est in Ierusalem. (Prophetia Danielis 9, 12)
Et nunc, Domine Deus noster, qui eduxisti populum tuum de terra Aegypti in manu forti et fecisti tibi nomen secundum diem hanc, peccavimus, iniquitatem fecimus, (Prophetia Danielis 9, 15)
Et faciet veniens super eum iuxta placitum suum, et non erit qui stet contra faciem eius; et stabit in terra inclita, et consumptio in manu eius. (Prophetia Danielis 11, 16)
Et mittet manum suam in terras, et terra Aegypti non effugiet; (Prophetia Danielis 11, 42)
Et multi de his, qui dormiunt in terra pulveris, evigilabunt: alii in vitam aeternam, et alii in opprobrium sempiternum. (Prophetia Danielis 12, 2)