Fondare 1243 Risultati per: Promissa Terra Iudices
sed: “Vivit Dominus, qui eduxit et adduxit semen domus Israel de terra aquilonis et de cunctis terris!”, ad quas eieceram eos; et habitabunt in terra sua”. (Liber Ieremiae 23, 8)
quia adulteris repleta est terra, quia a facie maledictionis luxit terra, arefacta sunt arva deserti, factus est cursus eorum malus, et fortitudo eorum iniustitia. (Liber Ieremiae 23, 10)
Et sicut ficus pessimae, quae comedi non possunt, eo quod sint malae, haec dicit Dominus, sic dabo Sedeciam regem Iudae et principes eius et reliquos de Ierusalem, qui remanserunt in terra hac et qui habitant in terra Aegypti. (Liber Ieremiae 24, 8)
Et mittam in eis gladium et famem et pestem, donec consumantur de terra, quam dedi eis et patribus eorum”. (Liber Ieremiae 24, 10)
cum diceret: “Revertimini unusquisque a via sua mala et a pessimis cogitationibus vestris, et habitabitis in terra, quam dedit Dominus vobis et patribus vestris, a saeculo et usque in saeculum; (Liber Ieremiae 25, 5)
et erit universa terra haec in solitudinem et in stuporem, et servient omnes gentes istae regi Babylonis septuaginta annis. (Liber Ieremiae 25, 11)
Dereliquit quasi leo umbraculum suum, quia facta est terra eorum in desolationem, a facie irae violentae et a facie irae furoris Domini. (Liber Ieremiae 25, 38)
quia mendacium prophetant vobis, ut longe vos faciant de terra vestra, et eiciam vos, et pereatis. (Liber Ieremiae 27, 10)
Porro gens, quae subiecerit cervicem suam sub iugo regis Babylonis et servierit ei, dimittam eam in terra sua, dicit Dominus, et colet eam et habitabit in ea”. (Liber Ieremiae 27, 11)
Tu ergo ne timeas, serve meus Iacob, ait Dominus, neque paveas, Israel, quia ecce ego salvabo te de terra longinqua et semen tuum de terra captivitatis eorum; et revertetur Iacob et quiescet et securus erit, et non erit quem formidet; (Liber Ieremiae 30, 10)
Ecce ego adducam eos de terra aquilonis et congregabo eos ab extremis terrae; inter quos erunt caecus et claudus, praegnans et pariens simul: coetus magnus revertentium huc. (Liber Ieremiae 31, 8)
Haec dicit Dominus: “Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrimis, quia est merces operi tuo, ait Dominus, et revertentur de terra inimici. (Liber Ieremiae 31, 16)