Fondare 1243 Risultati per: Promissa Terra Iudices
In sanctos, qui sunt in terra, inclitos viros, omnis voluntas mea in eos. (Liber Psalmorum 16, 3)
Commota est et contremuit terra; fundamenta montium concussa sunt et commota sunt, quoniam iratus est. (Liber Psalmorum 18, 8)
Fructum eorum de terra perdes et semen eorum de filiis hominum. (Liber Psalmorum 21, 11)
Ipsum solum adorabunt omnes, qui dormiunt in terra; in conspectu eius procident omnes, qui descendunt in pulverem. Anima autem mea illi vivet, (Liber Psalmorum 22, 30)
David. PSALMUS. Domini est terra, et plenitudo eius, orbis terrarum, et qui habitant in eo. (Liber Psalmorum 24, 1)
Credo videre bona Domini in terra viventium. (Liber Psalmorum 27, 13)
Diligit iustitiam et iudicium; misericordia Domini plena est terra. (Liber Psalmorum 33, 5)
Timeat Dominum omnis terra, a facie autem eius formident omnes inhabitantes orbem. (Liber Psalmorum 33, 8)
PHE. Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. (Liber Psalmorum 34, 17)
Dominus servabit eum et vivificabit eum et beatum faciet eum in terra et non tradet eum in animam inimicorum eius. (Liber Psalmorum 41, 3)
In meipso anima mea contristata est; propterea memor ero tui de terra Iordanis et Hermonim, de monte Misar. (Liber Psalmorum 42, 7)
Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra, conglutinatus est in terra venter noster. Exsurge, Domine, adiuva nos et redime nos propter misericordiam tuam. (Liber Psalmorum 44, 26)