Fondare 5078 Risultati per: Pro
Prophetae duo aut tres dicant, et ceteri diiudicent; (Epistula I ad Corinthios 14, 29)
Potestis enim omnes per singulos prophetare, ut omnes discant, et omnes exhortentur; (Epistula I ad Corinthios 14, 31)
et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt; (Epistula I ad Corinthios 14, 32)
An a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit? (Epistula I ad Corinthios 14, 36)
Si quis videtur propheta esse aut spiritalis, cognoscat, quae scribo vobis, quia Domini est mandatum. 38 Si quis autem ignorat, ignorabitur. (Epistula I ad Corinthios 14, 37)
Itaque, fratres mei, aemulamini prophetare et loqui linguis nolite prohibere; (Epistula I ad Corinthios 14, 39)
Tradidi enim vobis in primis, quod et accepi, quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas (Epistula I ad Corinthios 15, 3)
Alioquin quid facient, qui baptizantur pro mortuis? Si omnino mortui non resurgunt, ut quid et baptizantur pro illis? (Epistula I ad Corinthios 15, 29)
Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest? Si mortui non resurgunt, manducemus et bibamus, cras enim moriemur. (Epistula I ad Corinthios 15, 32)
Deus autem dat illi corpus sicut voluit, et unicuique seminum proprium corpus. (Epistula I ad Corinthios 15, 38)
Cum autem praesens fuero, quos probaveritis, per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Ierusalem; (Epistula I ad Corinthios 16, 3)
Sive autem tribulamur, pro vestra exhortatione et salute; sive exhortamur, pro vestra exhortatione, quae operatur in tolerantia earundem passionum, quas et nos patimur. (Epistula II ad Corinthios 1, 6)