Mosaico decorativo

Fondare 5078 Risultati per: Pro

  • dabis sacerdotibus levitis, qui sunt de semine Sadoc, qui accedunt ad me, ait Dominus Deus, ut ministrent mihi, vitulum de armento pro peccato. (Prophetia Ezechielis 43, 19)

  • Et tolles vitulum, qui oblatus fuerit pro peccato, et combures illum in destinato loco domus extra sanctuarium. (Prophetia Ezechielis 43, 21)

  • Et in die secunda offeres hircum caprarum immaculatum pro peccato, et expiabunt altare, sicut expiaverunt in vitulo. (Prophetia Ezechielis 43, 22)

  • Septem diebus facies hircum pro peccato cotidie, et vitulum de armento et arietem de pecoribus immaculatos offerent. (Prophetia Ezechielis 43, 25)

  • et non explevistis ministerium sanctorum meorum et posuistis illos ministrantes mihi in sanctuario meo. Propterea (Prophetia Ezechielis 44, 8)

  • Pro eo quod ministraverunt illis in conspectu idolorum suorum et facti sunt domui Israel in offendiculum iniquitatis, idcirco levavi manum meam super eos, dicit Dominus Deus; portabunt iniquitatem suam. (Prophetia Ezechielis 44, 12)

  • Et non appropinquabunt ad me, ut sacerdotio fungantur mihi, neque accedent ad omnia sancta mea, ad sanctissima, sed portabunt confusionem suam et abominationes suas, quas fecerunt. (Prophetia Ezechielis 44, 13)

  • Et populum meum docebunt quid sit inter sanctum et profanum et inter mundum et immundum ostendent eis. (Prophetia Ezechielis 44, 23)

  • et in die introitus sui in sanctuarium ad atrium interius, ut ministret mihi in sanctuario, offeret pro peccato suo, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 44, 27)

  • Oblationem et pro peccato et pro delicto ipsi comedent, et omne anathema in Israel ipsorum erit; (Prophetia Ezechielis 44, 29)

  • Et pecus unum de grege ducentorum, de pascuis irriguis Israel, in oblationem et in holocaustum et in pacifica ad expiandum pro eis, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 45, 15)

  • et super principem erunt holocausta et oblationes et libamina in diebus festis et in calendis et in sabbatis et in universis sollemnitatibus domus Israel; ipse faciet pro peccato et oblationem et holocaustum et pacifica ad expiandum pro domo Israel. (Prophetia Ezechielis 45, 17)


"Não desperdice suas energias em coisas que geram preocupação. Uma coisa somente é necessária: elevar o espírito e amar a Deus." São Padre Pio de Pietrelcina