Fondare 575 Risultati per: Post
Propterea haec dicit Dominus Deus: “Quia oblita es mei et proiecisti me post tergum tuum, tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas”. (Prophetia Ezechielis 23, 35)
Quia haec dicit Dominus Deus: Post finem quadraginta annorum congregabo Aegyptios de populis, in quibus dispersi fuerunt, (Prophetia Ezechielis 29, 13)
Post dies multos evocaberis; in novissimo annorum venies ad terram, quae reversa est a gladio, congregata est de populis multis ad montes Israel, qui fuerunt deserti iugiter: haec de populis educta est, et habitant in ea confidenter universi. (Prophetia Ezechielis 38, 8)
Et viros iugiter constituent lustrantes terram, qui sepeliant eos, qui remanserant super faciem terrae, ut emundent eam; post menses autem septem quaerere incipient (Prophetia Ezechielis 39, 14)
Sed Levitae, qui longe recesserint a me in errore filiorum Israel, qui erraverunt a me post idola sua, portabunt iniquitatem suam (Prophetia Ezechielis 44, 10)
Post dies autem decem apparuerunt vultus eorum meliores et corpulentiores prae omnibus pueris, qui vescebantur cibo regio. (Prophetia Danielis 1, 15)
Completis itaque diebus, post quos dixerat rex, ut introducerentur, introduxit eos praepositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor. (Prophetia Danielis 1, 18)
Tu, rex, cogitare coepisti in strato tuo quid esset futurum post haec; et, qui revelat mysteria, ostendit tibi, quae ventura sunt. (Prophetia Danielis 2, 29)
Et post te consurget regnum aliud minus te et regnum tertium aliud aereum, quod imperabit universae terrae. (Prophetia Danielis 2, 39)
Post haec igitur, statim ut audierunt omnes populi sonitum tubae, fistulae et citharae, sambucae et psalterii et symphoniae et omnis generis musicorum, cadentes omnes populi tribus et linguae adoraverunt statuam auream, quam constituerat Nabuchodonosor rex. (Prophetia Danielis 3, 7)
Post finem mensium duodecim in palatio regni Babylonis deambulabat; (Prophetia Danielis 4, 26)
“Igitur post finem dierum ego Nabuchodonosor oculos meos ad caelum levavi, et sensus meus redditus est mihi, et Altissimo benedixi et Viventem in sempiternum laudavi et glorificavi, quia potestas eius potestas sempiterna, et regnum eius in generationem et generationem; (Prophetia Danielis 4, 31)
