Fondare 575 Risultati per: Post
Loquere. Haec dicit Dominus: “Et cadet morticinum hominis quasi stercus super faciem regionis et quasi manipulus post tergum metentis, et non est qui colligat”. (Liber Ieremiae 9, 21)
Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priorum, qui noluerunt audire verba mea; et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent eis: irritum fecerunt domus Israel et domus Iudae pactum meum, quod pepigi cum patribus eorum. (Liber Ieremiae 11, 10)
Nam et fratres tui et domus patris tui, etiam ipsi fraudulenter egerunt adversum te et clamaverunt post te plena voce; ne credas eis, cum locuti fuerint tibi bona”. (Liber Ieremiae 12, 6)
Et factum est, post dies plurimos dixit Dominus ad me: “Surge, vade ad Euphraten et tolle inde lumbare, quod praecepi tibi, ut absconderes ibi”. (Liber Ieremiae 13, 6)
populus iste pessimus — qui nolunt audire verba mea et ambulant in pravitate cordis sui abieruntque post deos alienos, ut servirent eis et adorarent eos — erit sicut lumbare istud, quod nulli usui aptum est. (Liber Ieremiae 13, 10)
dices ad eos: Quia dereliquerunt me patres vestri, ait Dominus, et abierunt post deos alienos et servierunt eis et adoraverunt eos et me dereliquerunt et legem meam non custodierunt. (Liber Ieremiae 16, 11)
Sed et vos peius operati estis quam patres vestri: ecce enim ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali, ut me non audiat. (Liber Ieremiae 16, 12)
Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus, et piscabuntur eos; et post haec mittam eis multos venatores, et venabuntur eos de omni monte et de omni colle et de cavernis petrarum. (Liber Ieremiae 16, 16)
Qui dixerunt: “Vanum est; post cogitationes enim nostras ibimus et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus”. (Liber Ieremiae 18, 12)
Et post haec, ait Dominus, dabo Sedeciam regem Iudae et servos eius et populum eius, qui derelicti sunt in civitate hac a peste et gladio et fame, in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu inimicorum eorum et in manu quaerentium animam eorum; et percutiet eos in ore gladii et non flectetur neque parcet nec miserebitur. (Liber Ieremiae 21, 7)
et nolite ire post deos alienos, ut serviatis eis adoretisque eos, neque me ad iracundiam provocetis in operibus manuum vestrarum, et non affligam vos. (Liber Ieremiae 25, 6)
cunctis quoque regibus aquilonis de prope et de longe, unicuique post fratrem suum et omnibus regnis terrae, quae super faciem eius sunt; et rex Sesach bibet post eos. (Liber Ieremiae 25, 26)
