Fondare 2849 Risultati per: Populus Israel
Locutusque est Moyses super sollemnitatibus Domini ad filios Israel. (Liber Leviticus 23, 44)
“Praecipe fi liis Israel, ut afferant tibi oleum de olivis purissimum ac lucidum ad concinnandas lucernas candelabri iugiter. (Liber Leviticus 24, 2)
Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israel; foedus sempiternum. (Liber Leviticus 24, 8)
Ecce autem egressus filius mulieris Israelitis, quem pepererat de viro Aegyptio inter filios Israel, iurgatus est in castris cum viro Israelita. (Liber Leviticus 24, 10)
Et ad filios Israel loqueris: Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum; (Liber Leviticus 24, 15)
Locutusque est Moyses ad filios Israel, et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Leviticus 24, 23)
“Loquere filiis Israel et dices ad eos: Quando ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, sabbatizet terra sabbatum Domino. (Liber Leviticus 25, 2)
Si autem quis redemerit a Levitis, domus et urbs in iobeleo revertentur ad dominos; quia domus urbium leviticarum pro possessionibus eorum sunt inter filios Israel. (Liber Leviticus 25, 33)
et hereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum ut servos; fratres autem vestros filios Israel ne opprimatis cum potentia. (Liber Leviticus 25, 46)
mei sunt enim servi filii Israel, quos eduxi de terra Aegypti. Ego Dominus Deus vester”. (Liber Leviticus 25, 55)
Ambulabo inter vos et ero vester Deus, vosque eritis populus meus. (Liber Leviticus 26, 12)
Haec sunt iudicia atque praecepta et leges, quas dedit Dominus inter se et inter filios Israel in monte Sinai per manum Moysi. (Liber Leviticus 26, 46)