Mosaico decorativo

Fondare 2849 Risultati per: Populus Israel

  • Sanctus Domino Israel, primitiae frugum eius; omnes, qui devorabant eum, delinquebant; mala veniebant super eos, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 2, 3)

  • Audite verbum Domini, domus Iacob et omnes cognationes domus Israel. (Liber Ieremiae 2, 4)

  • si mutavit gens deos, et certe ipsi non sunt dii; populus vero meus mutavit gloriam suam in id, quod nihil prodest. (Liber Ieremiae 2, 11)

  • Duo enim mala fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aquae vivae, ut foderent sibi cisternas, cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas. (Liber Ieremiae 2, 13)

  • Numquid servus est Israel aut vernaculus? Quare ergo factus est in praedam? Super eum rugierunt leones (Liber Ieremiae 2, 14)

  • Quomodo confunditur fur, quando deprehenditur, sic confusi sunt domus Israel, ipsi et reges eorum, principes et sacerdotes et prophetae eorum (Liber Ieremiae 2, 26)

  • O generatio, vos videte verbum Domini: numquid solitudo factus sum Israeli aut terra tenebrarum? Quare ergo dixit populus meus: “Recessimus, non veniemus ultra ad te”? (Liber Ieremiae 2, 31)

  • Numquid obliviscitur virgo ornamenti sui, sponsa fasciae pectoralis suae? Populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris. (Liber Ieremiae 2, 32)

  • Et dixit Dominus ad me in diebus Iosiae regis: “Numquid vidisti, quae fecerit aversatrix Israel? Abiit sibimet super omnem montem excelsum et sub omni ligno frondoso et fornicata est ibi. (Liber Ieremiae 3, 6)

  • et vidit quia pro eo quod moechata esset aversatrix Israel, dimisissem eam et dedissem ei libellum repudii, et non timuit praevaricatrix Iuda, soror eius, sed abiit et fornicata est etiam ipsa; (Liber Ieremiae 3, 8)

  • Et dixit Dominus ad me: “Iustificavit animam suam aversatrix Israel comparatione praevaricatricis Iudae. (Liber Ieremiae 3, 11)

  • Vade et clama sermones istos contra aquilonem et dices: Revertere, aversatrix Israel, ait Dominus, et non avertam faciem meam a vobis, quia pius ego sum, dicit Dominus, et non irascar in perpetuum. (Liber Ieremiae 3, 12)


"É preciso amar, amar e nada mais". São Padre Pio de Pietrelcina