Fondare 1932 Risultati per: Poder De Deus
Domine Deus noster, omnis haec copia, quam paravimus, ut aedificaretur domus nomini sancto tuo, de manu tua est, et tua sunt omnia. (Liber I Paralipomenon 29, 16)
Scio, Deus meus, quod probes corda et simplicitatem diligas; unde et ego in simplicitate cordis mei laetus obtuli universa haec et populum tuum, qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio sponte tibi offerre donaria. (Liber I Paralipomenon 29, 17)
Domine, Deus Abraham et Isaac et Israel patrum nostrorum, custodi in aeternum hanc voluntatem cordis eorum; et semper in venerationem tui mens ista permaneat. (Liber I Paralipomenon 29, 18)
Confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo, et Dominus Deus eius erat cum eo et magnificavit eum in excelsum. (Liber II Paralipomenon 1, 1)
Ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus dicens: “Postula, quod vis, ut dem tibi”. (Liber II Paralipomenon 1, 7)
Nunc ergo, Domine Deus, impleatur sermo tuus, quem pollicitus es David patri meo; tu enim me fecisti regem super populum tuum multum, qui tam innumerabilis est quam pulvis terrae. (Liber II Paralipomenon 1, 9)
Dixit autem Deus ad Salomonem: “Quia hoc magis placuit cordi tuo et non postulasti divitias et substantiam et gloriam neque animas eorum, qui te oderant, sed nec dies vitae plurimos, petisti autem sapientiam et scientiam, ut iudicare possis populum meum, super quem constitui te regem, (Liber II Paralipomenon 1, 11)
Domus enim, quam aedificare cupio, magna est; magnus est enim Deus noster super omnes deos. (Liber II Paralipomenon 2, 4)
Et addidit dicens: “Benedictus Dominus, Deus Israel, qui fecit caelum et terram, qui dedit David regi filium sapientem et eruditum et sensatum atque prudentem, ut aedificaret domum Domino et palatium sibi. (Liber II Paralipomenon 2, 11)
“Benedictus Dominus, Deus Israel, qui, quod locutus est ore suo David patri meo, opere complevit dicens: (Liber II Paralipomenon 6, 4)
ait: “Domine, Deus Israel, non est similis tui Deus in caelo et in terra, qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis, qui ambulant coram te in toto corde suo, (Liber II Paralipomenon 6, 14)
Nunc ergo, Domine, Deus Israel, imple servo tuo patri meo David, quaecumque locutus es dicens: “Non deficiet ex te vir coram me, qui sedeat super thronum Israel, ita tamen si custodierint filii tui vias suas et ambulaverint in lege mea, sicut et tu ambulasti coram me”. (Liber II Paralipomenon 6, 16)