Fondare 1932 Risultati per: Poder De Deus
et in die introitus sui in sanctuarium ad atrium interius, ut ministret mihi in sanctuario, offeret pro peccato suo, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 44, 27)
Haec dicit Dominus Deus: Sufficiat vobis, principes Israel; violentiam et rapinas omittite et iudicium et iustitiam facite; auferte exactiones vestras a populo meo, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 45, 9)
Et pecus unum de grege ducentorum, de pascuis irriguis Israel, in oblationem et in holocaustum et in pacifica ad expiandum pro eis, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 45, 15)
Haec dicit Dominus Deus: In primo mense, una mensis, sumes vitulum de armento immaculatum et expiabis sanctuarium. (Prophetia Ezechielis 45, 18)
Haec dixit Dominus Deus: Porta atrii interioris, quae respicit ad orientem, erit clausa sex diebus, in quibus opus fit; die autem sabbati aperietur, sed et in die calendarum aperietur, (Prophetia Ezechielis 46, 1)
Haec dixit Dominus Deus: Si dederit princeps donum alicui de filiis suis de hereditate sua, filiorum suorum erit; possidebunt illud hereditarie. (Prophetia Ezechielis 46, 16)
Haec dicit Dominus Deus: Hic est terminus, in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israel, quia Ioseph duplicem funiculum habet; (Prophetia Ezechielis 47, 13)
in tribu autem quacumque fuerit advena, ibi dabitis possessionem illi, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 47, 23)
Haec est terra, quam mittetis in sortem tribubus Israel, et hae partitiones earum, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 48, 29)
Dedit autem Deus Danieli gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum; (Prophetia Danielis 1, 9)
Quattuor autem pueris his dedit Deus scientiam et disciplinam in omni scriptura et sapientia, Danieli autem intellegentiam omnium visionum et somniorum. (Prophetia Danielis 1, 17)
Tibi, Deus patrum meorum, confiteor teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi et nunc ostendisti mihi, quae rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis”. (Prophetia Danielis 2, 23)