Fondare 1932 Risultati per: Poder De Deus
Dominus Deus auxiliator meus; ideo non sum confusus, ideo posui faciem meam ut petram durissimam et scio quoniam non confundar. (Liber Isaiae 50, 7)
Ecce Dominus Deus auxiliator meus; quis est qui condemnet me? Ecce omnes quasi vestimentum conterentur, tinea comedet eos. (Liber Isaiae 50, 9)
Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui conturbo mare, et intumescunt fluctus eius; Dominus exercituum nomen eius. (Liber Isaiae 51, 15)
Haec dicit dominator tuus, Dominus et Deus tuus, qui contendit pro populo suo: “Ecce tuli de manu tua calicem soporis, poculum indignationis meae; non adicies, ut bibas illum ultra. (Liber Isaiae 51, 22)
Quia haec dicit Dominus Deus: “In Aegyptum descendit populus meus in principio, ut colonus esset ibi; et Assur sine causa oppressit eum. (Liber Isaiae 52, 4)
Quam pulchri super montes pedes annuntiantis, praedicantis pacem, annuntiantis bonum, praedicantis salutem, dicentis Sion: “Regnavit Deus tuus!”. (Liber Isaiae 52, 7)
Quoniam non in festinatione exibitis nec in fuga properabitis; praecedet enim vos Dominus, et colliget vos Deus Israel. (Liber Isaiae 52, 12)
Qui enim fecit te, erit sponsus tuus, Dominus exercituum nomen eius; et redemptor tuus Sanctus Israel, Deus omnis terrae vocabitur. (Liber Isaiae 54, 5)
Quia ut mulierem derelictam et maerentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adulescentia abiectam dixit Deus tuus. (Liber Isaiae 54, 6)
Ait Dominus Deus, qui congregat dispersos Israel: “Adhuc congregabo ad eum praeter congregatos eius”. (Liber Isaiae 56, 8)
Non est pax impiis, dicit Deus meus. (Liber Isaiae 57, 21)
Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunae illuminabit te, sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam. (Liber Isaiae 60, 19)