Fondare 5167 Risultati per: Peccatum autem gratia
in scientia autem continentiam, in continentia autem patientiam, in patientia autem pietatem, (Epistula II Petri 1, 6)
in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem. (Epistula II Petri 1, 7)
Iustum autem arbitror, quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione, (Epistula II Petri 1, 13)
dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis. (Epistula II Petri 1, 15)
maxime autem eos, qui post carnem in concupiscentia immunditiae ambulant dominationemque contemnunt. Audaces, superbi, glorias non metuunt blasphemantes, (Epistula II Petri 2, 10)
caeli autem, qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt igni, servati in diem iudicii et perditionis impiorum hominum. (Epistula II Petri 3, 7)
Adveniet autem dies Domini ut fur, in qua caeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, et terra et opera, quae in ea invenientur. (Epistula II Petri 3, 10)
crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et Salvatoris Iesu Christi. Ipsi gloria et nunc et in diem aeternitatis. Amen. (Epistula II Petri 3, 18)
quod vidimus et audivimus, annuntiamus et vobis, ut et vos communionem habeatis nobiscum. Communio autem nostra est cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo. (Epistula I Ioannis 1, 3)
si autem in luce ambulemus, sicut ipse est in luce, communionem habemus ad invicem, et sanguis Iesu Filii eius mundat nos ab omni peccato. (Epistula I Ioannis 1, 7)
Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est. (Epistula I Ioannis 1, 8)
et ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi. (Epistula I Ioannis 2, 2)