Mosaico decorativo

Fondare 358 Risultati per: Pater

  • Domine, pater et dominator vitae meae, ne derelinquas me in consilio eorum nec sinas me cadere in illis. (Liber Ecclesiasticus 23, 1)

  • Domine, pater et Deus vitae meae, ne derelinquas me in cogitatu illorum. (Liber Ecclesiasticus 23, 4)

  • Mortuus est pater eius et quasi non est mortuus: similem enim reliquit sibi post se. (Liber Ecclesiasticus 30, 4)

  • Abraham magnus pater multitudinis gentium, et non est inventa macula in gloria eius; qui conservavit legem Excelsi et fuit in testamento cum illo. (Liber Ecclesiasticus 44, 20)

  • Invocavi Dominum: “Pater meus es tu, ne derelinquas me in die tribulationis meae et in tempore superborum sine adiutorio. (Liber Ecclesiasticus 51, 14)

  • quia antequam sciat puer clamare: “Pater mi” et “Mater mea”, afferentur opes Damasci et spolia Samariae coram rege Assyriorum”. (Liber Isaiae 8, 4)

  • Parvulus enim natus est nobis, filius datus est nobis; et factus est principatus super umerum eius; et vocabitur nomen eius admirabilis Consiliarius, Deus fortis, Pater aeternitatis, Princeps pacis. (Liber Isaiae 9, 5)

  • Vivens, vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie; pater filiis notam faciet veritatem tuam. (Liber Isaiae 38, 19)

  • Pater tuus primus peccavit, et interpretes tui praevaricati sunt in me; (Liber Isaiae 43, 27)

  • Tu enim pater noster. Abraham enim nescit nos, et Israel ignorat nos; tu, Domine, pater noster, redemptor noster: a saeculo nomen tuum. (Liber Isaiae 63, 16)

  • Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum; et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos. (Liber Isaiae 64, 7)

  • dicentes ligno: “Pater meus es tu” et lapidi: “Tu me genuisti”. Verterunt ad me tergum et non faciem, sed in tempore afflictionis suae dicent: “Surge et libera nos!”. (Liber Ieremiae 2, 27)


"De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!" São Padre Pio de Pietrelcina