Fondare 113 Risultati per: Paenitentia gaudium tristitia consolatio

  • Tunc laetabitur virgo in choro, iuvenes et senes simul. “Et convertam luctum eorum in gaudium et consolabor eos et laetificabo a dolore suo. (Liber Ieremiae 31, 13)

  • et erit mihi in nomen et in gaudium et in laudem et in exsultationem cunctis gentibus terrae, quae audierint omnia bona, quae ego facturus sum eis; et pavebunt et turbabuntur in universis bonis et in omni pace, quam ego faciam eis. (Liber Ieremiae 33, 9)

  • SAMECH. Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam; sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Ierusalem: “Haeccine est urbs, quam vocabant perfectum decorem, gaudium universae terrae?”. (Lamentationes 2, 15)

  • Defecit gaudium cordis nostri; versus est in luctum chorus noster. (Lamentationes 5, 15)

  • Ego enim speravi ab Aeterno salutem vestram; et venit mihi gaudium a Sancto super misericordia, quae veniet vobis cito ab Aeterno, salutari vestro. (Liber Baruch 4, 22)

  • Et tu, fili hominis, ecce in die, quo tollam ab eis fortitudinem eorum et gaudium magnificentiae et delicias oculorum eorum et desiderium animae eorum, filios et filias eorum; (Prophetia Ezechielis 24, 25)

  • Et cessare faciam omne gaudium eius, sollemnitatem eius, neomeniam eius, sabbatum eius et omnia festa tempora eius; (Prophetia Osee 2, 13)

  • De manu inferni liberabo eos, de morte redimam eos? Ubi pestilentiae tuae, o mors? Ubi pestis tua, inferne? Consolatio abscondita est ab oculis meis”. (Prophetia Osee 13, 14)

  • Vinea exaruit, et ficus elanguit, malogranatum et palma et malum et omnia ligna agri aruerunt, quia evanuit gaudium a filiis hominum. (Prophetia Ioel 1, 12)

  • “Haec dicit Dominus exercituum: Ieiunium quarti et ieiunium quinti et ieiunium septimi et ieiunium decimi erit domui Iudae in gaudium et laetitiam et in sollemnitates praeclaras; veritatem tantum et pacem diligite. (Prophetia Zachariae 8, 19)

  • Ille autem respondens ait: “Nolo”; postea autem paenitentia motus abiit. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 29)

  • Ait illi dominus eius: “Euge, serve bone et fidelis. Super pauca fuisti fidelis; supra multa te constituam: intra in gaudium domini tui”. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 21)


“Uma Missa bem assistida em vida será mais útil à sua salvação do que tantas outras que mandarem celebrar por você após sua morte!” São Padre Pio de Pietrelcina